Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

propter ipsorum locorum distanliam longinquam, debito inodo percipere non valerent, ideo ipsi ma­tura deliberatione exinde praehabita, in praefatis possessionihus talem inter se fecissent concambia­lem permutalioneiii , perpetuo duraturam, quod ipse scihcet Ladislaus dictam possessionem suam Kural cum omnibus suis vtilitatibus et pertinen­tiis quibuslibet; ac sub eisdem melis ct metarum limitibus, sub quihus eandem vsque nunc posse­dissent, iam fato Domino Georgio Archiepiscopo et dictae suae Ecclesiae, e conuerso vero anno­tatus Dominus Archiepiscopus antelatam suam et di­ctae Ecclesiae suae possessionem Kereszthur vocatam similiter cum omnibus vtiiitatibus suis et pertinentiis quibuslibet, ac consimiliter sub eisdem metis et me­tarum limitibus, sub quibus eandem hactenus pos­sedisset et tenuisset, eidem Ladislao et suis haere­dibus ac posteritatibus vniuersis, insuper ducentos florenos aut i, pro addimento dictae possessionis suae Kerezthur, eo quou dicta possessio lpsius Ladislai Kural maioris vtilitatis et valoris, quam dicta pos­sessio Kerezthur existeret, haberetur, dedisset et presoluisset, in forma praemissi concambii in alter­utrum, perpetuo et lrreuocabiliter dedissent et tra­didissenl ac perpetuassent, imo dederunt, tradide­runt ac perpetuarunt nostrae Maiestatis in conspe­ctu. Assumentes se se mutuo, ipse scilicet Dominus Archiepiscopus suae et cunctorum aliorum Archie­piscoporum dictae Ecclesiae sibi Canonice succeden­tium nominibus et in personis, memoratum Ladislaum suosque heredes successores vniuersos, in dicta pos­sessione Kerezthur et suis pertinentiis, ij>se siquidem Ladislaus mudo simili suo ac dictorum lilii et filiarum

Next

/
Thumbnails
Contents