Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
pandas Scepusii siluas, Flandris ad impopulanda Transiluaniae deserta, coronamque conseruandam, Andreas II.; omnigenis nationibus ad restaurandam Hungariam Bela IV. terras ac descensus condonarunt: Vide: Assertor Libertatis Andreas II. etc. 4.) Ecclesiis: „Tpse vero Stephanus Rex Eiscopia nuper incepta, tam videlicet Archiepiscopalem Strigoniensem, quam omnes episcopales ecclesias — simul et Abbatias prediis, curiis, familiis , et redditibus regaliter disposuit." Hartvic Cap. II. Ordinibus religiosis : Cisterciensibus S. Ladislaus, Praemonstratensibus Steplianus II. Praeposituris Bela II. III. et IV. Cruciferis Euphrosina regina, et Andreas II-us terras amplissime dispensarunt. Hinc incolae regni Hungariae facti sunt diuersi status, tionditionis, fortunae, et idiomatis: Cf. Decret. I. S. Stephani. cap. 6. l)Nobiles veri. a) Nobilesnaturales, fuerant Hetumogeri seu septem capitanei, et centum et octo tribuum in Hungariam immigrantium generationes, horumque posteri; ideo Nemes, seu de progenie dicti: Fuerant quippe Hungari, vt Leo Sapiens (apud Kollar Amoenit. p. 25.) testatur, ingenui ac semper liberi. Hi aquisito regno insigniter meriti per 'El-oxtjv dicti sunt Nobiles: ,,Isti enim septem principales personae erant viri nobiles genere." Belae R. Not. cap. V. „Arpad vero et suinobiles, egressi de castro Hungh." Idem cap. XVII. „Arpad accepto suorum consilio N o b i 1 i u m, legatos misit in castrum Bihor." Ibid. Cap. XIX.