Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

Datum. Vicnuae feria secunda proxima post festum Ascensionis Domini Anno eiusdem millesimo, Qua­dringentesimo Tricesimo sexto, Regnorum nostro­rum Anno Hungariae etc. quinquagesimo, Romano­rum vigesimo sexto, Bohemiae sedecimo, Imperii vero lerlio. Originale asservatur in Arehiuo L« R. Civitatis Soproniensis. CCCLXX. Sigismundo legati Voloniae regis sui mandatum exponunt. A. 1436. Vt quoniam iam ipse senuisset, et nec ex se nec ex filia haeredes masculos se relinquere, vide­ret; Wladislaum, regem Poloniae, et germanum suum, ducem Casimirum, in filios adoptans, eis ne­ptes suas, filias Ducis Austriae Alberti, antequam fatis excederet • desponsaret; magnam tranquillita­tem pluribus regnis tali connubio, magnam stragem, turbationem , et guerram denegatione relicturus, et maximum meritum, aut demeritum habiturus." Pra­^ae , Anno Domini MCDXXXVI. Apud Dlugossum L. XII. col. 693. CCCLXXI. Sigismundi regis responsum. Anno 1430. Sibi quidem cordi et desiderio affinitatem, cum rege Poloniae iungendam, esse. Sed rebus et expe­ditionibus'variis regni Bohemiae, quorum expeditio et regimen per multos annos intermissa erat, eo occupato , non posse iuste tractatibus super affinita­te intendere. Proin hortari, vt Poloniae Rex alios ambassiatores ad ipsum , postquam illum senserit ex Bohemia inVngariam vel Auslriam reuersum, trans­raittere non fastidiat, promittens et pollicens pcti-

Next

/
Thumbnails
Contents