Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
drangularis a parte inferiori quasi ex fundamenlo erecta, et certis menys adornata , habens tres turres, tecturis rubeis supra muros, et edificia earumdem turrium sursum erectas, coopertas, duas scilicet decliuiores, et terciam in medio ipsarum, supra menia ciuitatis in altum erecta , et ipsas duas turres in altitudine et spissitudine precellentem, in cuius quidem turris a parte inferiori in sui, ac pretacte Ciuitatis introitus porta aperta cum cancellis crocei coloris, in latitudine tres, in longitudine quinque lineas, seu intersticia quinque ferramentis acutis eisdem appositis, per raedium habenti, de sursumque infra pendenti insuper eminenti vero summitate cuiuslibet turris ipsarum trium turrium duo globi rotundi aurei, vnus ln parte vna, et alter in parte altera sursum se extendere euidenter apparent. Predicti autem sigilli circumferentiales litere sunt he; Sigillum Ciuitatis Posoniensis, prout et quemadmodum hec descriptio magisterio, seu artificio pictoris, in capite seu principio presentis nostre litere distincte et apparenter est depicta. Quo quidem sigillo ipsi et eorum progenitores, ex diuorum regum Hungarie, nostrorum scilicet Predecessorum, vti dicitur (concessione) vsi sunt et vtuntur, eciam de praesenti, memoratis ciuibus , hospitibus, incolis, et toti communitati pretacte ciuitatis nostre Posoniensis denuo, et ex nouo dandum duximus, et conferendum , decernentes ex nunc, imperialique ac regio statuentes ediclo, vt ipsi et cuncta ipsorum posteritas lalistnodi sigillum in omnibus negociis, tam inter praefatos ciues, hospites, et incolas, ac totam communilatem, quam eciain aliis quibuscunque agendis, etfiendis, autenticum habeatur, et eidera sigillo ac litteris, sub ipso vero et iusto mo-