Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
Nos igitur humillimis et devotis Supplicatiombus annotatorum Stephani Kaneitz Magistri Ciuium et Nicolai Pachrad Ciuis praetitulatae Ciuitatis nostrae Posoniensis, per eos suis ac aliorum quorum supra nominibus , et in personis subiective nostrae Maiestati oblatis, Imperiali, atque Regia benignitate exauditis, et clementer admissis, praeatlactas Littcras nostras Priuih giales non abrasas, non canccllatas, nec in aliqua sui parte suspectas, imo meiae et sincerae ventafis integritate praepollentes, praesentibus de vcrbo ad verbum insertas quoad omnes earum Continentias, Clausulas, et Articulos acceptamus, approbamus, et ratificamus, easdemque nihilominus consideratis fidelitatibus, fideliumque Servitiorum meritis, acceptisque, et multum laudandis Complacentiis, quibus per Genitores ipsorum, quos iam longa mundi aetas per mortem absorbuit, in conspectu condam Serenissimorum Divorum Begum Hungariae nostrorum scilicet Pracdecessorum , et tandem filii superstites, et Posteri eorumdem puta moderni Cives, Hospites, et lncolae iam fatae Ciuitatis nostrae Posoniensis ipsorum suorum Praedecessorum laudabilia sequentes vestigia sub temporum varietate , et praesertim pridem revertentibus nobis de Exteris Partibus, et Regionibus, in quibus pro susceptione Sacrarum Coronarum nostrarum Inperialium per nos iam feliciter adeptarum diutius laboravimus, ad hoc peculiare Regnum nostrum Hungariae, et primitus ad ipsam Ciuitatem nostram Posoniensem applicantibus, et in eadem pro recuperatione cerlarum Ciuitatum, Munitionum, Castrorum, et Fortalitiorum , quas quidam Bohemi, et Moraui, cotum in reprobum Sensum dati, et Rebell ionis Calcaneo ducti in nostra absentia hoslilitcr