Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

peties quem utrumque par Sigilli noslri authentici iiubebalur, et Virum iVlagnHicum Nicolaum Kontb Palatinum, cum caeteris Praelatis, ac Baronibus, ac Regni Proceribus in Vsuram destinaramus, quidam familiarium ipsius Domini Archi-Episcopi pro cu­stodia deputati utrumque par Sigilli nostri praecon­cepta malitia subtraxerunt. Nos itaque praecaven­tes, ne ex liuiusmodiSigilli nostri deperditione Re­gnicolis in eorum Juribus successive periculum pos­sit imminere, Sigillum novum in duobus paribus fecimus pro nobis sculpi, quod ad omnia Privilegia nostra, et condam DominiCaroli Regis Patris nostri Charissimi, sub priori Sigillo eiusdem tempore suae Coronationis sculpto, et demum per eundem, eo, quod sub ipso plurimae Infidelitates perpetratae ex­stiterunt reperlae permutato, ac sub alio Sigillo ipsius in Partibus TraRsalpinis casualiter deperdito confecta iuxta dicta tria Sigilla decrevimus fore ap­ponenda, ad quemcunque vero Privilegia Paterna dictis duobus prioribus Sigillis suis consignata, quae per eundcm Patrem nostrum per Sigilla eiusdem po­steriora , vel per nos cum Sigillo nostro praemisso deperdito corifirmata non haberentur, vel quaecun­que patentes Litterae nostrae et paternae non con­lirmarentur, ea Privilegia et Litterae, sicut per eundem Patrem nostrum fuerunt revocatae, et an­nulatae, sic et nos ipsas, seu ipsa commisimus vi­ribus caritura, nullamque roboris obtentura firmi­I tatcm. Itaque praesens Privilegium nostrum omni suspicione destitutum, et omnia ln eo superius con­tenta , et, expressa, pro praedictis fidelibus Civibus nostris de Posonio , eorumque Haeredibus, appo­sitione dicti novi Sigilli nostri perpetuo valiturum conlirmamus. Datum per manus eiusdem Domini

Next

/
Thumbnails
Contents