Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

tam vtili ac salutari officii nostri partes volentes au­tore Domino impartiri, Deoque et fidei catholicae obsequium reddere omnipotenti Deo et sanctae Matri Ecclesiae promittimus et vouemus, quod postquam ipsa compactata fuerint, vt praemittitur, roborata, nos ea firmabimus et roborabimus, et seruari facie­mus , pare simpliciter, etsyncere, iuxta sanum et bonum intellectum eorum, nec permittemus ea in aliquo violari, vel eis abuti, nec permiltemus aliquem ad communionem sub vtraque specie coar­ctaii, vel compelli quoquomodo in praeiudicium compactorum. In cuius testimoninm sigillum Ma­iestatis nostrae praesentibus est appensum. Dalum in Alba Regali , Wesprimiensis Dioecesis, Anno Do­mini MCDXXXVI. Die VIII. Januarii. Regnorum nostrorum Hungariae etc. XLIX. Romanorum XXVI. Bohemiae XVI. Imperii vero III. u Apud Goldaslum 1. c. nro LXX. folio 146. CCCLVIII. Idem Sigismundus , et Albertus Dux Austriae ac Marchio Morauiae tenorem literarum Concilii Basileensis Hussitis tradunt. A. 1436. Sigismundus Dei gratia Romanorum Imperator semper Augustus, et Vngariae, et Bohemiae etc. Rex. Et Albertus eadem Gratia Dux Austriae, et Marchio Morauiae, etc. Notum facimus, quod pro­pter exortas quasdam emergentias, in materia man­dati Reuerendo in Christo Patri Philiberto , Episco­po Constanliensi et collegis suis , Legatis sacri Con­cilii Generalis dati, inter ipsos Legatos eiusdem sa­cri generalis Concilii Basileensis, parte ex vna et in­clytum regnum Bohemiae et Marchionatum Mora­uiae, parte ex altera, promisimus, et tenore prae-

Next

/
Thumbnails
Contents