Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

quae iuxta huius regni nostri Hungariae consuetu-* dinem fieri consueuerunt facien. datas et concessas, et iuxta earum continentias vna cum Stephano de Daras, homine vestro regio in ipsis literis vestris an­nualibus nominatim conscripto, Fratrem Paulum nostri ordinis Presbiterum vnum ex nobis ad infra­scriptam inquisitionem suo modo perficiendam nostro pro testimonio duximus dcstinandos, tandem exin­de ad nos reuersi nobis vniformiter retulerunt: Quod ipsi in festo Beati Joannis Euangelistae proxime prae­terito , in Comitatu Hontensi pariter procedendo a Nobilibus ac ignobilibus dicti Comitatus hominibus, a quibus decens et opportunum fuisset palam et oc­culte diligenter de infrascriptis inquiren. talem sci­re potuissent veritatem: Quod Nicolaus et Valenli­nus, fily Keokis, ac Gregorius Vessen dictus, de Kiralyfia, temporibus nou diu praeteritis quamdam viam antiquam inter praedictum Kiralyfia ipsorum Nicolai, Valentini, et Gregory de Egegh praefato­rum Praeposili et Conuentus de Saagh possessiones a diutinis et antiquis temporibus metas distinguen. destrui et aboleri, ac per terras arabdes praefatae pos^essionis Saagh, aliam viam fecissent, de nouo, inter quas vias terram arabilem ipsorum Praepositi et Conuentus adipsam possessionem Egegh iure per­tinentem pro se occupasse, niterentur el ad ipsam Kiralyfia annectere, et appropriare machinarentur; Jobbagyones ipsorum Praepositi et Conuentus in di­cta possessione Egegh residentes; de aratione ipsius terrae saepius repulissent, et repellerent de praesenti, ipsis animos imponentes ; et quod praefatus Grego­rius VVessen quemdam Jobagyonem ipsorum Prae­positi et Conuentns in dicta Egegh , commorantes in quodam rubeto inter metas dictae possessionis

Next

/
Thumbnails
Contents