Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
cccxx. Capitulum J'aciense BuIIam Martini V. Papae, ratione decimarum Eors et Sasad transumit. A. 1435. Nos Capitulura Ecclesiae Vaciensis memoriae commendamus tenore praesentium quibus expedit vniuersis, quod honorabilis \ir Dominus Georgius Cantor Ecclesiae nostrae ac Canonicus Strigoniensis, Procuratorum, et procuratorio nomine exhibuit nobis lilteras seu bullas sanclissimi in Xto Palris et Domini, Domini Martini, Diuina Prouidenlia olim Papae quinti, eius vera bulla plumbea, in chordula sericea, rubei croceique coloris , more Romanae curiae integra, debita cum insfancia referens : quatenus ipsas litteras seu bullas , de verbo ad verbum transumi facere, earumque transumptum sub sigillo noslro Capitulari taliter, vt eidem transumpto in iudiciis et extra tanta fides adhiberetur, quanta litteris seu bullis apostolicis praenotatis, si eaedem in specie exhiberentur, praefatis Dominis Canonicis et Capitulo Strigoniensi dare dignaremur, Quarum litterarum seu bullarum tenor talis est: Martinus Episcopus (V. ad an. 1425.) Nos itaque ipsis litteris seu bullis apostolicis perlectis, conspeclisque et auscultatis, ac ipsis vens et iustis repulatis, easdem de verbo ad verbum transumi et lilteris nostris praesentibus inseri facienles, transumplum earumdem praefatis Dominis Canonicis et Capitulo Sti igoniensi sub sigillo nostro, vt eidem tanquam originali vbique locorum , tam in iudicio, quam extra valeat plena fides adhiberi, duximus concedendas. Datum in vigilia festi Pentecostes. Anno Domini Millesimo, quadringentesimo trigesimo quinto." L. S. Ex archiuo Capituli StrigonienTom. X. Vol. VII. 44