Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

praedictis procedere, ac si praedicta omnia et sin­gula coram vobis coepla fuissent, et iurisdictio ve­stra et cuiuslibet vestrum, in praedictis omnibus ac singulis per citationem, vel modum alium perpetua­ta legitime extitisset. Constitutione praedicta, super conseruatoribus, et alia qualibet in contrarium edi­ta non obstante, praesentibus in perpetuum valitu­ris. Datum Basileae, VII. Idus Nouemb. anno a Na­tiu. Domini MCDXXXV-o." Farlatus Illy. sacri tomo V- p. 470. Eadem in Synodo pro decimis Arcliidiaconatus Bexinensis interuersis deiata ad Sjnodum Basileensem querimonia, Guilelmus Archidiaco­nus Metensis, Emanuel de Gualbis, Joannes Quintinus auditor et commissarius Concilii, iudices huic causae co­gnoscendae sunt praepositi, qui secundum Canonicos sen­tentiam tulerant. Ibidem. CCCXIX. Capitulum Nitriense reambulatorias possessionum Praepositurae S. Stephani Vroto-Martyris de Strigonio elargitur. A. 1135. Omnibus Christi fidelibus, praesentibus pariter et futuris, praesentium notitiam liabituris, Capitu­lum Ecclesiae Nitriensis salulem in vero salutis Lar­gitore. Cum mundi labilis conditio sit caduca, et gestae rei memoria propter breuem vitam homi­num caligine obliuionis obfuscata, nequeat in ae­uum perdurare: prouida circumspectio adinuenit sa­pientum , vt ea, quae in tempore geruntur , ne si­mul labantur cum eodem, literarum testimonio soli­dentur. Proinde ad vniuersorum notitiam harum se­rie volumus peruenire, quod, cum Nos literis Ex­cellentissimi Principis Domini Sigismundi, Dei gra­tia, Romanorum lmperatoris semper Augusti, ac Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae Regis,

Next

/
Thumbnails
Contents