Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

que et foeuilia minus iuste et indebite pro te peni­tus vsurpari, in praeiudicium et damnum ipsorum multum grande. Et quia nos huiusmodi nouas inde­bitasque occupationes nemini regnicolarum nostro­rum volumus tolerare; prout riec debemus, fideli­tati igitur tuae, firmissime praecipimus, et manda­mus, quatenus habita praesentium notitia, rebusque sic se habentibus, nullo penitus Iatiori nostro man­dato exinde praestolato , memoratas terras arabiles nec non syluam Wayka, ac prata et piscinas, qui­bus ydem ab antiquo vsi, fretique fuissent et gauisi; quas vero et quae modo praeuio pro te minus iuste machinaris occupare, de dominio eorumdem Joba­giones memoratorum exponentium penitus exclu­dendo, ipsis libere, pacifice, et sine vlla dilficulta­te modis omnibus remittere, et resignare, per di­ctosque iricolas antedicti oppidi Tbolnawar, quibus et nos serie praesentium consimiliter superinde prae­cipimus, remitti et resignari facere, de vniuersis quoque iniuriis et damnis et quibuscunque nocu­mentis, hactenus per te et eosdcm incolas ipsis hac ratione illatis et irrogatis plenam et indilatatn im­pendere debeas satisfactionem, a modo in antea ma­nus tuas et dictorum incolarum de ysdem prorsus excipiendo, teque et eosdem de caetero de vsu et conseruatione praescriptarum terrarum arabilium, pratorum, syluaeque et piscinarum nequaquam in­tromittere praesumendo; alioquin de remedio ipsis superinde curabimus prouidere oportuno, tali vide­lieet, vt ydem amplius Serenitati nostrae exinde non videbuntur condigne querulai i, quodque tibi et alys similia facientibus formidabile cedet in exem­plum. Secus igitur in praemissis facere nullatenus ausura, praesentibus perlectis exltibenti restitutis.

Next

/
Thumbnails
Contents