Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
aemulos, Domino exercituum adiuuante, inito cum eisdem et commisso bellicoso conflictu, et laborioso qertamine in fugam conuertendo , plurimis ex ipsis in ore gladii caesis, prostratis, et captiuatis, gloriosum de eisdem et victoriosum triumphum reportauit. Demum quoque idem Stephanus Pohamok egregium Detricum Fratrem et germanum suum carnalem ex nostra dispositione et commissione speciali ad nostra seruitia, cum non pauca gentium armigerarum comiliua, non sine plurimis expensis fulcita, ad insulam nostram Saan vocatam, conserualionemque castrorum et fortaiitiorum nostrorum ibidem pro tunc habitorum transmisit, atque destinauit , qui tandem Detricus Frater suus per Omorath, Turcorum Dominum , atque ipsos Turcos, cum validissima potentia contra nostros fideles in ipsa insula, et castris pro tunc constitutos insultando, obtentis ipsis insula et castris, vna cum nonnullis nostris fidelibus inibi existenlibus, captus direque vinculatus, ac ad Turciam abductus fuit, et ibidem fere per quadirennium acriter conseruatus, de qua tandem captiuitate per ipsum Stephanum Poharnok, nostro ad hoc non suflicienti sibi praestito subsidio , CLim maximis suis expensis redemptus, atque liberatus; et quamuis praetextu praemissorum ipse Stephanus Poharnok multo plura et maiora a nobis beneficiorum impendia mereretur reportare ; vt tamen ad praesens nostram beneuolentiam sibi sentiat fauorosani, possessionem nostram regalem Nyaragh vocatam, in Comitatu Borsod situatam, — — praefato Stephano Poharnok —- — dedimus, donauimus et contulimus, immo damLis, donamus et conferimus iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam , tenendam, pariter et habendam, saluo iure alieno. Datum Poso-