Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

state processit semperque et fideliter nostro astitit et adhaesit lateri; alia et complura seruitiorum ge­nera summae fidelitatis cum feruore, et eximia gra­tia, iutegra fide, et sollicitudine indefessa, totis vi­ribus rio.strae exhibuit Maiestati, quae omnia lon­gum esset suo modo in praesentibus scriptis enarra­re, licet idem Joannes pro tantis et tam meritoriis suis seruitiis, a nostra celsitudine multo maiora mereretur , enancisci praemia remunerationum ; in aliqualem tamen huiusmodi suorum obsequiorum recompensam, donec pro iisdem gloriosior dignior­que sequatur retributio praemiorum, ipsi Joanni munificentiis nostrae gratiae respondere volentes, suis supplicationibus per eum nostrae interea por­rectis Serenitati, benigne exauditis , totum et omne ius nostrum Regium, quod in portionibus posses­sionariis, in possessionibus Gordova praedicta, ac loco castri similiter Gordoua vocati, in eadem pos­sessione Gordova habito, nec non Kapornota (?) Ketehas , Materocz, et Chasmameileky , nuncupatis, in Comitatu Crisiensi existentibus, situatis, nec non in porlione tribuli in eadem Gordoua , exigi soliti, item in directa medietate possessiouis Brenznycze­melleki appellatae, in eodem Coinitalu Crisiensi ha­bito, item in praediis Belsasnaghfolde, et Besenyeo, nec non portionibus possessionai iis in possessione Zenth-Georg Beiren, Erdeofalva, Teleky et Wyz, ac praedicto Altafeolde, in Simigiensi et Zend vo­catis in Komaromiensi Comitatibus existentibus, in quarum pacifico dominio annotatus Joannes suos et fratrum suorum infrascriptorum progenilores hacte­nus perstitisse , seque et ipsos fratres suos existere asserit etiam de praesenti. Item totum et omne Jus nostrum regium, quod in quadam possessione El-

Next

/
Thumbnails
Contents