Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

hibere et impendere debeatis. Datum Posonii Sab­batho proximo post Festum Paschae Domini, (XXJIf. April.) anno eiusdem MCDXXXV. Regnorum no­vStrorum anno Hungariae etc. XLIX. Romanorum XXV. Bohemiae XV. Imperii vero secundo." E MSS. Cornidesianis Torao XI. CCXCVIII. Idem Sigismundus Joanni Fanch de Gordoua, in praemium serui­tiorum tam domi, quam in itineribus vsque Romam praesti­torum , omnia iura in possessionibus ipsius habita , confert. A. 1435. Nos Sigismundus Dei grgtia Romanorum Impe­rator semper Augustus, ac Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae elc. Rex memoriae commenda­mus tenore praesentium significantes quibus expedit vniuersis: Quod, quamuis Imperialis aut regalis cir­cumspecta benignitas vniuersorum suorum fidelium subditorum saluti ex innata sibi clementia intende­re leneatur; ex illa tamen praecipue et speciali eius­dem inclinatione fauoris meditari debet, quae suo­rum domesticorum, familiarium , quos intemeratae fidei constantia, et inueterati laboris diuturnitas cla­ris testimoniis recommendat, commodum respiciunt et honorem. Sane attendentes et in acie mentis noslrae, digna meditatione pensantes fidelitatis merita, ac grata et accepta purae fidei et deuotionis obsequia fidelis nostri egregii Joannis, filii quondam Ladislai Fanch de Gordoua, olim regni nostri Sclauoniae Ba­ni, quibus idem sub locorum et temporum diuersi­tate in compluribus nostris exercitualibus expeditio­nibus contra nonnullos nostros et sacrae Hungariae Coronae aemulos, rebelles et inimicos saepe saepi­us instauratis, se nostrae Celsitudini gratum redde-

Next

/
Thumbnails
Contents