Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

slanter observatis, eatenus, quatenus rite, et ratio­nabiliter emanatae sunt, viresque earum veritati suf­fragantur, innovantes, perpetuo valituras confirma­mus, praetactis Limitalionibus Censuum, ac Liber­tatibus praerogativis, et Confessionibus, aliisque omnibus, et singulis superius in tenore praetacta­rum Literarum jam fati condam Sliborii Vayvodae contentis, et specificatis, nostrum benevoium Re­gium Consensum praebuimus, imo praebemus pari­ter, et assensum. Annuimus insuper praedictis Ci­vibus, liospitibus, et populis nostris in praefato Op­pido nostro Szenicze residentibus pro aedificiis Do­morum, ac usui eorum necessariis, et non vendi­tionis causa, quadam sylva nostra Fenyewerdo vo­cata, pascuisque atque pratis ad castra nostra Eles­ko, Korlathko, Joko, et Berencs apellata pertinen­tibus, demptis tamen Sylvis perrnissoriis, nec non Pratis, et foenilibus pro usu, et sustentatione eo­rumdem Castrorum nostrorum deputatis, aliis quo­quelncolis, et habitatoribus oppidorum, villarum, et Possessionum ad praenarrata Castra nostra spe­ctantium de Jure, et pertinentium, ac pertinere de­bentium , prout ex concessione condam Exc. Princi­pis Domini Ludovici Regis Hungariae inclyti, Patris, et Praedecessoris Nostri carissimi, per ipsum dictis Civibus, populis, et hospitibus antedicti oppidi no­stri Szenicze, ut iidem asserunt, gratiose facta ha­ctenus freti, et gavisi fuisse perhibentur, uti, frui, et potiri valeant, atque possint praesentis scripti no­stri patrocinio mediante. In cujus rei memoriam, firmitatemque perpetuam praesentes concessimus Li­teras nostras Privilegiales pendentis, et authentici novi dupplicis sigilli nostri praedicti , quo ut Rex Hungai iae utimur, munimine roboralas. Dalum Po-

Next

/
Thumbnails
Contents