Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

— — ac rebus, et bonis ipsorum spoliarent. Com­miltit, vt ip rei veritatem sedulo inquirant, eaque comperta, alio suo mandato non expectato, Joba­gyonibus ac praedicto Nicolao de Gerend, et Nobi­libus de Hadrew, meri iuris et iustitiae complemen­tum procurent et impendant, committantque iisdem verbo suo regio , et iniungant iisdem, ne praetactos Jobbagiones Capitulares in via praenotata damnifica­re praesumant, contrafacientes autem ad obser­uantiam huius mandati, iure mediante, et armis etiam compellant, et adstringant. Datum Posonii feria pro­xima post festum B. Gregorii Papae. Anno Domini MCDXXXV-o." Apud Szeredaj Not. Cap. Transilu. p. 84—5. CCXCIII. Idem SigismunduS literas Stiborii pro Szeniczensibus conjirmat. A. 1435. Nos Sigismundus Dei Gratia Romanorum Impe­rator semper Augustus, ac Hungariae Boh. Dalm. Croat. etc. Bex, notum facimus tenore praesentium significantes, quibus c.xpedit universis ; quod veni­entes in praesentiam nostrae Celsitudinis fideles no­stri Joannes Judex, ac Marcus Senasurich cogno­minati, Juratus, Ciues Oppidi Nostri Szenicze voca­ti, in eorum ac universorum, et singulorum Ciui­um Hospitum, et populorum ejusdem Oppidi Nostri personis exhibuerunt, et praesentaverunt nobis quasdam Literas condam Magmfici Stiborii de Sti­boricz olim Vajvodae Transylvanieo., et Comitis Poson. sub appensione Sigilli sui super Limitatione Sol utionis Census ipsorum annualis, ac aliis diuersis Libertatibus, et praerogatiuis per eundem condam Stiborium Vajvodam pro eisdem factis, et conces-

Next

/
Thumbnails
Contents