Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

ac regnorum suorum ditionis tuitioni et illaesae con­seruationi nedum introrsus, verum potius ab extra­neis inuasoribus, officio suae dignitatis exigente, se obligatam profiteatur, volentes fines regni nostri praedicti a partibus Bohemiae et Morauiae, a qui­bus propter ingruentiam praesentis temporis, ab ali­quibus elapsis annis hucusque frequentiores, feruen­tioresque ipsum regnum pertulit hostilitates, vi no­stra regia reddere securiores, onus infrascriptum sponte, immo ex debito regali in nostras regias cu­ras et expeditiones duximus assummendum; videli­cet vt ciuitates et castra subscripta ; ciuitatem et ca­strum Posoniense, ciuitates Tirnauiensem, Szakol­cha, Castrum Trenchinense, et alia castra ac muni­tiones et fortalitia, in confinio Morauiae, et iuxta fluuium Waagh situata, quae tam ln ipso, ex par­te Bohemiae , quam in aliis omnibus confiniis, et metis regni nostri, ex quacunque parte apud nostras regias manus habita, et in futurum quouis euentu et casu eisdem no?;tris matvibus applicari contingentia, nostris sumptibus regalibus contra quempiam Bohe­morum, et alias vndecunque malorum emergentium muniemus et tutabimur sufficientibus gentibus, ar­mts et victualibus, aliisque necessariis, tam pro con­seruatione vel defensione castrorum et munitionum, in se, quam ad tuendum campos et defendenda cir­cumiacentia campestria, contra quosuis insultus ho­stiles occurentes: Articulus I. Regis penes gentes etiam Proceres insurgere debent. Art. II. De tri­. D ginta tribus Colonis vnus eques, armis bene instru­ctus, mitti in expeditionem debet. A. III. Nobiles impossessionati, seu colonos non habentes, in pro­priis personis in bellum ire tenentur. A. IV. Nobi­les, fratres indiuisi, vnum eorum; apud Dominos

Next

/
Thumbnails
Contents