Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
aeque Eex, vniuersis Christi fidelibus, praesentibus pariter et futuris, praesentium notitiam habituris, salutem in omnium Saluatore. Inter cuncta, quae pro subiectorum salute conseruanda nostrae meditationis perpendit acumen, ad ea praesertim cordis nostri curas , innata nobis inclinatione naturae, solemus diuertere, quibus humanae temeritatis audacia eilroenata nonnunquam iuncla potentia ieprimalur, et iuris integritas abutentium praeuaricatiorie deprauata, nunc apertiori priorum consuetudinum declaratione, nunc nouarum vtili constitutione legum, Principantis prouidentia, reformetur. Prc inde ad vniuersorum tam praesentium, quam futurorum, notitiarn harum serie volumus peruenire: quod quum nos pro imperialis fastigii honore finaliter adipiscenuo, post electionem nostram, in Regem Romanorum factam , et primae coronae regiae Romanae Aquisgrani susceptionem, nouissime Sacri Romani Imperii Principibus electoribus nobis consuientibus, iu partes Lombardiae descendendo, in ciuitate Mediolani secundam coronam regiamRomani Imperii recepimus , et demum in vrbem Romanam profecii fuissemus, infulasque nostras imperiales de manibus sanctissimi Domini nostri, Domini Eugenii PP. IV. cum debiia solemnitate suscepissemus; et deinde nonnullis partibus Italiae et Germaniae perlustratis, rebusque tam sanctaeRomanae Ecclesiae , quam nostris imperialibus, nobis interim occurrentibus, votiue dispositis, exonerati, tandem in peculiare regnum uostrum Vngariae, medio tempore praesentia nostra regali vidualum, iniuriisque et damnificationibus potentialibus in suo statu et suae pacis et quietis amoenitate disturbatum, regressi, in hac Ciuitate nostra Posoniensi primam residenti-