Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

seriem cum nominibus citatorum, octauas ad prae­dictas nostrae Maiestati fideliter rescribatis. Datum Posonii secundo die festi Epiphaniarum Domini An­no Millesimo, Quadringentesimo tricesimo quinto. Regnorum nostrorum Hungariae etc. Quadragesimo octauo, Romanorum vigesimo quinto, Bohemiae de­cimo quinto, Iinperii vero secundo." L. S. Ex originali membrana Archiai Cameralis. CCLXXXVIII. Sigismundus R. H. Praeposito Scepus, potestatem Ecclesiae suaa dignitates conferendi largitur. A. 1435. Nos Sigismundus Dei gratia Romanorura Impe­rator semper Augustus ac Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae etc. Rex , memoriae commendantes teno­re praesentium significamus quibus expedit vniuersis: Quod nos attentis et consideratis constanti medita­tione eximiis, sinceritate fidei, fidelibus obsequiis, excellentibusque donis scientiarum venerabilis Magi­stri Joannis Stock, Medicinae Doctoris, Praepositi Ecclesiae S. Martini Scepus. Nostrae Maiestatis Phy­sici et Consiliarii, fidelis dilecti, quibus idem nostrae Maiestati sub diuersitate locorum et temporum, non parcendo rebus neque personae, complacere studuit seque gratum reddere semper et acceptum; volen­tes ipsum vberiori nostrae Maiestatis dono prosequi gratioso, eidem vigore praesentium plenariam et omnimodam damus et attribuimus authoritatem, vt ipse Magister Joannes Stok Praepositus in dicta sua Ecclesia Sepesiensi tamdiu, quaindiu ipse ipsius Prae­positurae fungetur tilulo et possessione, omnia et sin­gula beneficia, ac quaslibet dignitates , videlicet le­ctoratum, cantoratum, et custodiatum nec non Ca­nonicatus et Praebendas, aliaque singula beneficia,

Next

/
Thumbnails
Contents