Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
sessionem Gj eork annectere et applicari fecissent; quod idem Capitulum super praedicta possessione eorum Gyeork Jiteras Jiaberet metales, quae dictam eorurndem possessionem Gyeork, a praefata possessione Saagli metaliter distingueret, et easdem non ad tunc, sed in termino vlteriori per ipsum Comitcm Matlhaeum eisdem dando, coram jpso exlubere promptum esset et paratum. Vnde praefalus Comes Matthaeus liis perceptis, iudicando permisisset, eo modo, vt annolatum Capitulum dictas Literas eorum metales, si quas super praemissis haberent confectas, in octauis festi Epiphaniarum Domini tunc venturis, exhibere teneretur; quibus visis id facere vaieret, in praemissis partes inter praedictas, quod iuri videretur expedire. Quia autem praefaturn Capitulum Judicium duarum marcarum tunc similiter parti aduersae persoluere del^endarum , non persoluisset, ideo octauis in eisdem cum dupplo persoJuere commisisset." E iudiciaria sentcntia anno 1464. emanata, archiui Caineralis. CCLXXXII. Donatio Palatinalis pro Ladislao filio Joannis de Xepes supcr Possessione Fejercse in Comitatu Leregh. J. 1434. Exstatin Reuelalione in Caussa Uketyevilh contra Lad. Fazekas coram Tab. Districtuali Transtibiscana facta. Est secundum, Donationis Palatinalis ante Gubernatoris officium Joanni de Ilunyad concreditum, exemplum. Communicauit Gabriel Nagy.