Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
CCLXXIX. Capitulum Scepus donationa.es Conuentui de Schaunik a. 12Di. et 1320. transumtas , ad cautelarn rescribit. A. 1434. Nos Capitulum Ecclesiae Beali Martini de Scepus Memoriae commendantes tenore praesentium significamus quibus expedit vniuersis: Quod venerabilis et religiosus vir Dominus Frater Ladislaus Abbas Monasterii Beatae Mariae Yirginis de Savnik in Scepus. ad nostram personaliter veniendo praesentiam nobis in sua et Conuentus sui personis, ordinis Cisterciensis, exhibuit nobis quasdam duas literas , Reuerendissimorum virorum, Dominorum, vnam Jacobi, diuina miseratione Episcopi Scepusien. aliam vero Joannis Praepositi Ecclesiae Beati Martini de Scepus , ac Yenerabilis in Christo Patris et Domini B. Dei gratia Archiepiscopi Strigoniensis, locique eiusdem Comitis perpetui, Cancellarii ac Vicarii generalis, sub ipsorum veris sigillis, pendentibus, priuilegialiter confectas tenorum subscriptorum, petens nos humili precum instancia, vt cum easdem in specie secum propter diuersa discrimina viarum, viatoribus crebro emergentia, deferre de loco ad locum formidaret, ipsis tanquam originalibus in Judicio et extra produccnlibus fides adhibeatur, easdem sub sigillinostri te6timo rescribi facere dignaremur ad caulelam. Quarum vnius tenor talis est: Nos MagisterJoannes Praepositus B. Martini de Scepus etc. (v. ad an. 1294. et 1326.) Alterius vero tenor sequilur in haec verba: NosJacobus Episcopus (v. ad an. 1294). Nos igitur iustis et legitimis petitionibus ipsius Domini Fralris Ladislai Abbatis de dicta Savnik fauorabiliter inclinali easdem literas eorumdem Dominorum Jacobi Episcopi et Joannis Praepositi Scepusien. ipsorum alque nostris penderi-