Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
ne conferrent, lege fuerant proliibiti: ,,Integros comitatus vel dignitates quascunque in predia seu possesiones, non conferemus perpetuo." Decr. And. II. a. 1222. art. 16. „Comitatus castrorum integri non abalienentur." a. 1231. 26. ,,Nullum alicui Rex in perpetuum conferet u a. 1291. art. 2. Eorum ad summum duas tertias partes conferre soliti: ,,Dux Arpad, per gratiam suam, totam terram cum hahitatoribus suis, Retel, patri Oluptulma, Asaturholmu (a Saturholma) vsque fluuium Tulsuoa (in vno comitatu) condonauit; et non tantum haec, sed etiam maiora his, condonauit; quia Dux Arpad, subiugala sibi tota terra Pannoniae pro fidelissimo eius seruitio eidem Retel dedit terram magnam iuxta Danubium, vbi fluuius Wag descendit, vbi pater Oluptulma, castrum construxit, quod Comarum nuncupauit, ad seruitium cuius castri tam de populo secum ducto, quam etiam a Duce aquisito, duas partes condonauit." Bela R. Not. cap. XV. Donatarii terras impetratas , partem generationalibus, partem seruientibus sunt dispertiti, reliquam posteris haereditarunt: „Ad Ducem Tocsum multi hospites confluxerant ex diuersis nationibus ; nam de trera Bular (Bulgaria Asiae) venerant quidam nobilissimi Domini, cum magna multitudine Ismaelitarum, quorum nomina fuerant Billa et Bocsu; quibus Dux per diuersa loca Hungarorum condonauit terras, et insuper castrum quod dicitur Pesth, in perpetuum concessit; Bylla vero et fratres eius Bocsu , a quorum progenie Ethey descendit, inito consilio, de populo secum ducto, duaspartesad seruitium praedicti castri concesserunt, tertiam vero partem suis posteris concesserunt." Ibid. cap. LVII.