Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

cessis, nobisque praeceptorie directis, iuxta earum­dem continentiam vna cumClemente de Zenjer, ho­mine Vestro, in iisdem Literis vestris annualibus inter alios conscriptos nominatim expresso, nostrum hominem, videlicet Anthonium Chori nostrae Eccle­siae Clericum, ad infrascriptas inquisitionem et euo­cationem faciendas, nostro pro testimonio transmi­simus fide dignum; qui demum exinde ad nos re­uersi nobis vniformiter retulerunt: quod ipsi feria secunda proxima ante festum Exaltationis sanctae Crucis proxime praeteritum, in Comitatu Tolnensi simul procedendo, ab omnibus quibus decens et oportunum fuisset, nobilibus videlicet et ignobili­bus, ac alterius cuiusuis Status et conditionis dicti Comitatus hominibus, palam et occulte diligenter inquirendo, talem de infrascriptis sciuissent et com­perissent certitudinis veritatem: Quomodo Petrus magnus (omnia ad verbum in priori vsque et da­mnum valde magnum.) Qua inquisitione sic facta idem homo regius dicto nostro testimonio praesen­te , die in eodem, praefatam dominam in dicta pos­sessione sua Kerbew vocata, contra praefatum Conuentum ad octauas festi Beati Michaelis Archan­geli nunc venturi in vestrae Serenitatis praesentiam euocasset; praefatos autem Jobagjones suos ad eas­dem octauas eidem statuere committendo. Datum sexto die diei inquisitionis et euocationis praedicta­rum. Anno Domini Millesimo quadringentesimo tri­gesimo quarto." E merabrana originali.

Next

/
Thumbnails
Contents