Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

gregauimus, decernentes et expresse volentes, qua­tenus tu ex nunc in antea, vniuersis et singulis li­bertalibus, iuribus, gratiis, priuilegiis, indultis im­munitatibus, honoribus, praerogatiuis et dignitati­bus, vbique locorum gaudere, et perfrui debeas, atque possis, quibus caeteri Plijsici, et Consiliarii ac familiares nostri, continui cominensales, freti sunt hactenus, et fruuntur, qualibet consuetudine vel de iure. Mandamus igitur vniuersis et singulis Principi­bus, Ecclesiasticis et secularibus, Comitibus, Baro­nibus , Nobilibus, Militibus, Clientibus, officialibus ciuitatum, oppidorum, villarum, et locorum com­munitatibus, rectoribus eorumdem, caeterisque no­stris et Imperii nostri sacri ac regnorum nostrorum Hungariae et Bohemiae subditis, et fidelibus, quibus praesentes exliibitae fuerint, firmiter et districte, quatenuste, dum et quoties ad eos et ad eorum dominia et loca perueneris, recommendatum haben­tes, promptius decenti pertractent honore et condi­gnis fauoribus prosequantur, nec non tibi cum fa­milia, equis, balistis, armis, curribus, et rebus tuis singulis, dum et quoties per te ipsum, aut tuo no­mine de super requisiti fuerint, velint et debeant prouidere conductu, ad honorem et specialem reue­rentiam nostrae Caesareae Maiestatis , et sicut nobis singulariter voluerint complacere, praesentium , sub nostri imperialis sigilli appensione, testimonio lite­rarum. Datum Posonii. Anno Domini MCDXXXIV. Die XXVII. mensis Decembris, Regnorum nostro­rum anno Hungariae etc. XLVIII-o Romanorum XXV. Bohemiae XV. Imperii vero II. — Ad man­datum Domini Imperatoris no^tri Caspar Slyck mi­les , Cancellarius." Wagner. Anal. Scepos. P. IU. p. 56—57. Fuit hie Joannes

Next

/
Thumbnails
Contents