Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

regnicolarum nostrorum, ad eandem Ciuitatem Kwi­nigsberg (accedentium) nundinas liberas, seu fora annualia singulis annis in cunetis festiuitatibus aseen­sionis Domini, ac Beati Martini Episcopi et Confes­sorisac XIV. diebus ipsafesta praecedentibus ac aliis XIV. subsequentibus; item forum bebdomadale li­berum singulis Sabbathi diebus, sub iisdem liberta­tum praerogatiuis, quibus nundinae liberae , seu fo­ra nundinaha et hebdomadalia liberarum ciuitatum nostrarum celebrantur , celebranda duximus annu­enda, et gratiose concedenda, absque tamen prae­iudieio nundinarum annualium, et fororum hebdo­madalium liberorum aliorum. Quo circa vos vniuer­sos et singulos mercatores, institores et alios tam re­gnicolas nostros, quam forenses homines atque via­tores praesentibus aflidamus, certificamus, et asse­curamus, quatenus — — Datum Posonii in festo S. Andreae Apostoli, anno Domini MCDXXXIV. Begnorum nostrorum vt supra. Apud eundern 1. c. p. 653—4. CCLX. ldem Sigismundus Joannem Stock Praeposilum S. Martini de Sce­pus, suu/n Physicum , Consiliarium, familiarcm assumiC de­nuo , fauoribusque ornat. A. 1434. Sigismundus Dei gracia Romanorum Imperator semper Augustus ac Hungariae, Bohemiae, Dalma­tiae, Croatiae etc. Rex, Honorabili Joanni Stock, Medicinae Doctori, Praeposito Ecclesiae S. Marti­ni in Scepus , Phjsico , et Consiliario nostro , fideli, et deuolo , dilecto, gratiam Caesaream, et omne bonum. Imperialis Maiestatis solium, non tam diui­tiarum aut potentiae latitudo, quam virtuosorum ho­minum familiaritates exornant, talium enim prae-

Next

/
Thumbnails
Contents