Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
manu forti subintrantes, penetrassent et plurimas munitiones atque fortalieia potenter expugnantes, nonnullas possessianes, et villas ignis incendio horride vastauissent; tunc inter caeteras combustionum vastationes etiam praefatum nostrum oppidum ZenthMarton appellatum, totaliter comburentes, vniuersa priuilegia et literalia instrumenta, super cunctis eiusdem oppidi nostri libertatibus , praerogatiuis et immunitatibus, confecta, — penitus et in toto vastantis ignis voragine combussissent. —- — Vnde nos — praefati oppidi nostri Zenth-Marton appellati, has libertatum praerogatiuas, quibus, vti fide dignarum personarum veridica relatione super inde certitudinaliter sumus informati, iidem ab antiquo vsque in praesentiarum vsi fuerant, et gauisi, in perpetuum duraluras, duximus annuendas : — quod tota communitas seu vniuersalitas praefati oppidi nostri Zenth-Marton nominati, Maiestati nostrae vel illi seu illis quem vel quos ad hoc duxerimus deputandos, ter in quolibet anno census ordinarios siue reditus consuetos , — — administrare teneantur. Praeterea , quod eadem communilas — omnibus et singulis aliis libertatibus , praerogatiuis et consuetudinibus, praeter praemissorum censuum — solutionem , quibus oppidum nostrum Corpona vocatum, gaudet et vtitur, gaudeat, vtatur, et praefruatur. Datum Posonii feria III. proxima ante festum Catharinae V. et M. anno Domini MCDXXXIV-o." Apud Katona Hist. Crit. Tom. Xlf. p. 651. srjq. Biduo post etiam Neosoliensium priuilegia confirmauit: Datum Posonii in festo B. Catharinae V- et M. anno vt supra. tbidem.