Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
et Domini ac Venerabiles etegregii syncere, grateque dilecti. Confirmat continuo Deus noster magnam misericordiam suam super nos in felici prosecutione rerum Bohemiae, quae, Christo disponente, qui cuneta gubernat, in dies considerabilius diriguntur. Scribunt enim nobis illi oratores nostri, quos in proxima diaeta Pragensi habuimus, quomodo omnes Bohemi in vnam sententiam, vnamque voluntatem tracti sunt in materia articulorum fidei. Et quod super reliquis ad vos versus Ratisponam missuri sunt in festo Assumptionis Virginis gloriosae. Quarum literarum copias de Bohemico in latinum translatas , V. P. mittimus pfaesentibus interclusas. Verum Reuerendissimi Patres, quia ipsi Bohemi multum affectare videntur in huiusmodi dieta Ratisponensi praesentiam venerabilis constantiensis Episcopi etiam Auditoris et Magistri Martini, et aliorum, qui tractalibus ipsoruin prius interfuerunt, nos opinioni eorum et desideriis concurrentes, illud nedum vtile» verum etiampro bona conclusione etsalubri corisummatione omnino necessarium arbitrantes, vos attentissime adhortamur, quatenus P. V. velint dare operam , vt praefati Patres et Magistri in huiusmodi dieta omnino intersint. Et si ad eam aliqui alii superaddendi fuerint, illud extollimus atque laudamus, vt et desideriis ipsorum Bohemorum satisfiat, et ipsi Patres nobis, et nos ipsis in mutuis peragendis possimus assistere, atque consulere. Haec itaque Reuerendissimi Patres, vobis pro consolatione statuimus scribere, vt nil vos Iateat de his , quae ad notiliam nostram in tam arduis rebus deueniunt. Et quicquid in processu temporis habuerimus , V. P. significabimus, exorantes Altissimum, vt succedant talia, quae V. P. cum immensa iocundita-