Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
adhibere debeatis, fideii nostro Comiti, dicti Comitatus, hoc idem firmis nostris dantes in mandatis; et aliud in praemissis nullo modo facere praesumatis. Datum in nostra imperiah Ciuitale Basileensi, feria quinta post festum beati Ambrosii Episcopi. Anno Domini MCDXXXIV. Beguorum nostrorum Anno Hungariae etc. XLVIII-o Romanorum XXIV. Bohemiae XIV. Imperii vero primo. Quia autem post literarum praesentium expeditionem forma obitus Stiborii nobis innotuit, ideo loco eiusdem duximus magnificum Laurentium de Hedrechwar, Magistrum Agazonum nostrorum, omnino sub praemissis conditionibus praenotato Petro Czech Bano in Capitaneum Generalem sociandum. Datum, vt supra." Ex originali Wagner. Com. Saros p. 3—6. Festum Ambrosii VII-a Decembris celebratur, ast antiquitus quarta Aprilis celebratum fuit vetustissimorum Calendariorum testimonio. CCXLIX. Sigismundus R. H. decimas, et quinquagesimas ad vnum duntaxat annum , et ab omnibus exigendas . assecurat. A. 1434. Sigismundus Dei gratia Romanorum Imperator semper Augustus ac Hungariae , Bohemiae, Dalmatiae, Croahae etc. Bex. Fidelibus nostris vniuersis et singulis Praelatis, Baronibus, Nobilibus, ac alterius cuiusuis status et conditionis possessionatis ho— minibus in Comitatu de Saros constitutis et existentibus salutem et gratiam. Per literas Praelatorum et Baronum dicti regni nostri Hungariae cognoscentes totum regnum nostrum pridem Budae congregatum — multis et variis ipsius regni nostri necessitatibus, super omnibus et singulis, super quibus requisitum fuit ipsum regnum nostri ex parte per dimissos non cogitamus, neque intendimus, vt praedictae semidecimae et quinquagesimae, ac sex denarii praeter