Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
Beati Martini Episcopi et Confessoris. Anno Domini MCDXXXIV. Regnorum nostrorum Hungariae etc. anno XLVIII, Romanorum XXV. Boiifimiae XV. Imperii vero secundo." Ex authographo Kesmarkiensi. CCXLVI. Idem Sigismundus monetas suas nouas in cultello Cassouiensi cambiandi ius et formam praescribit, A. 1434. Sigismundus Dei gratia Romanorum Imperator semper Augustus, ac Hungarie, Bohemie, Dalmacie, Croacie etc. Rex. Fidelibus nostris prouidis, Judici, Juratis, ceterisque Ciuibus, hospitibus ac toti communitati Ciuitatis nostre Cassouiensis salutem et gratiam. Quia nos lucrum camere nostre cultelli Cassouiensis, in anno proxime affuturo, Maiestati nostre provenire debens, Fideli nostro Circumspecto, Magistro Georgio Literato, ciui ciuitatis nostre Budensis et Comiti Tricesimarum Reginalium, ad dicandum et exigendum duximus committendum, volumusque ipsum lucrum Camere nostre per eundem Magistrum Georgium Literatum , seu homines et familiares suos, in dicatione, exactione eiusdem lucri Camere nostre procedentes, cum florenis auri aut monetis nostris , maiori, quae nunc in dicto regno nostro Hungariae curritur, velminori, quarting appellata, illo et eodem modo, et pro tantis denariis earum monetarum nostrarum, prout videlicet et pro quantis florenis auri in dicta ciuitate nostra Cassouiensi et in vestri medio cursum habet et cambitur, ab omnibus sub iurisdictione dicti lucri Camere nostre Cassouien. existentibus, pro nostra recipi, et exigi Maiestate: Ideo fidelitati Vestre firmissime precipiendo mandamus, quatenus dum et quampri-