Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
coram testimonio Capituli Ecclesiae Scepusiensis, quod per idem Capitulum ad id praesentium serie destinari iuberaus, praestandi de eo, quibus iuribus et libertatibus ac gratiosis praerogaliuis memoratam nostram Ciuitatem et per consequens praelibatos Judicem et Ciues ac hospites, ipsius hactenus vsos atque fretos et gauisos fuisse, sciuerant, sciuntque et recordantur, inquiratur, sciatur, et experiatur merae, plenae, atque omnimodae certitudinis veritatem. Cuius tandem rescitae veritatis seriem per vos et idem Capitulum, prout expediens fuerit, nostrae fideliter rescribi volumus Maiestati; praesentes quoque perlectas reddi edicimus praesentanti. Quas propter absentiam sigillorum nostrorum , sigillo fidelis nostri Reuerendissimi in Christo Palris, Domini Georgii Archiepiscopi Ecclesiae Strigoniensis, Vicariique nostrae Maiestatis, per nos in hoc regno nostro Hungariae, nunc nostra in absentia constituti, fecimus resignari. Datum Brodae, secunda die festi Beali Egidy Abbatis. Anno Domini MCCCC-o XXXIV-o. Regnorum nostrorum anno Hungariae XLVIII. Romanorum XXIV. Bohemiae XV. Imperi vero secundo." E relatoriis Capituli Sccpus: v- infra anno hoc. CCXLV. idem Sigismundus ob Ecclesiam, ac domos Parochiales per Comitem de Scepus dirutas, Ciues Kesmarkienses molettari prohibef. A. 1434. Sigismundus, Dei gratia Romanorum Imperator semper Augustus, ac Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae etc. etc. Rex. Fidelibus nostris Reuerendo in Christo Patri, Domino Georgio Archiepiscopo Strigoniensi, suoque Vicario in Spiri-