Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

reginae literae priuilegialis lenor est talis : Elisa­beth (v. ad an. 1280.) Alterius vero, videlicel ipsius nostrae patentis literae praeceptoriae continen­tia sequitur in haec verba : Sigismundus (v. ad an. 1419.) Nos igitur humillimis et deuotis supplica­tionibus memorali Presbiieri Philippi nominibus el in personis, quorum supra , nostrae subiectiue ob­lalis Maiestati, regia benignilate exauditis, clemen­ter et admissis, praefatas binas literas, vnain scili­licet antefatae quondam Dominae Elisabeth Ileginat priuilegialem, et aliam nostram patentem, non abra sas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte suspe­ctas, imo merae et sincerae veritatis integritate praepollentes, praesentibusque de verbo ad verbum insertas , quoad omnes earum articulos, clausulas et continentias aceeptamus , approbamus et ratifica­mus, easque nihilominus ob praecipuam deuotionem, quam ad Eeclesias Dei et eius ministros ex suscepti regii regiminis ofticio, pio et interno gestamus amo­re , simul cum sponsione et pollicitatione solutionis et dationis decimarum, ac praeceptis et mandatis noslris praemissis aliis omnibus et singulis articnlis, punctis, et clausulis superius in tenoribus praealle­gatarum duarum literarum limpidius contentis et de­claratis nostra authoritate regia, et potestatis pleni­tudine, pro praetitulatis Plebanis, et recloribus Ec­clesiarum Parochialium , viginti quatuor Ciuitatum terrae nostrae Scepusiensis, eorumque successori­bus vniuersis , et Ecclesiis ipsorum praenotatis inno­uando, perpetuo valituras confirmamus praesentis scripti nostri patrocinio mediante. In cuius rei me­moriam perpetuamque firmitatem praesentes conces­simus literas nostras priuilegiales pendentis et authen­tici noui sigilli nostri dupplicis, quo vt rex Hunga-

Next

/
Thumbnails
Contents