Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

uocandis et congregandis, ad fidem eorum Deo de­bitam, fidelitatemque Domino nostro regi, et suo sacro diademati conseruandam, tacto dominicae Cru­cis ligno praestitam, de eo: Ad cuius partis posses­sionem dicta terra liligiosa pertinere deberet, et quae » ipsarum in dominio huiusmodi terrae semper et ab antiquo extitisset, simul et semel ad inuicem proce­dendo, scirent, inquirerent et experirentur omni­modam veritatem ; et post haec ipsius possessionariae reambulationis, metarum demonstrationis , consi­gnationis, reuisionis , aestimationis et communis in­quisitionis seriem, cum propriis et possessionum at­testantium nominibus ad octauas fesli Epiphaniarum Domini dilatiue deuenisset; tandem ipsis octauis in­stantibus, Magister Stephanus, Canonicus dictae Ec­clesiae Albensis, pro dicto Capilulo Ecclesiae Alben­sis cum procuratoriis literis eiusdein Capituli ab vna, parte vero ex altera Magister Thomas Crucifer, pro annotatis Priore et Conuentu," cum procuratoriis li­teris eiusdem Conuentus, in nostram veniendo prae­sentiam retulerunt eo modo: Quod ipsi Capitulum, Prior et Conuenlus praemissam nostram iudiciariam commissioriem termino in praedicto, quibusdam eo­rum negotiis praepedili, perficere nequiuissent, quam iidem suo modo perficere vellent. Et quia ipsa no­stra iudiciaria commissio inter ipsas partes suo mo­do perfici debebat, pro ea vestram amicitiam prae­sentibus pelimus diligenter, quatenus vestros mitta­tis homines, pro vtrisque partibus pro testimoniis fide dignos, quibus praesentibus Magistri Yalentinus de Zenthgeorg, vel Ladislaus de Alba, aut Geor­gius de Chemperd, aliis absentibus homo noster, de Curia regia per nos ad id specialiter transmitten­dus , vigesimo die fesli[ B. Michaelis Archangeli,

Next

/
Thumbnails
Contents