Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
venluri, prorogand. vestram amiticiam petieramus diligenter , quatenus vestrum mitteretis hominem pro testimonio fide dignum, quo praesente homo noster infra declarandus, memoratum filium Georgii, Ladislaum de Battjan, dicta sua literalia instrumenta exhibiturum, ac de iudicio duarum marcarum ac vnius marcae et cenlum et triginta trium denariorum parti aduersae satisfaclur. contra annotatum Conuentum Cruciferorum de Alba , ad dictas octauas festi Epiphaniarum Domini, nostram euocaret in praesentiam, et post haec ipsius euocationis seriem cum nomine euocati ad easdem octauas nobis amicabiliter rescriberetis. Quia autem praefata Domina dicta Judicia duarum marcarum tunc parti aduersae persoluere debens, non persoluerat, ideo octauis in eisdem cum dupplo persoluere teneretur, a quibus quidem octauis, dum dicta instrumentalis exhibitio partes inter easdem, secundum series literarum nostrarum prorogatoriarum ventilan. ad octauas festi Beati Jacobi Apostoli, tunc venturi, dilatiue deuenisset; tandem ipsis octauis instantibus, praefatus Thomas Crucifer pro ipso Conuentu, cum procuratoriis literis eiusdem nostram veniens in praesentiam, Iiteras vestras super ipsa euocatione rescriptionales nobis praesentauit, in quibus per Petrum de Aba nostrum , et discretum virum Dominum Michaelem, Plebanum de Peremarton, vestrum, homines, in vigilia Festi BeatiThomae Apostoli tunc praeteriti, memoratum Ladislaum, filium Georgii parui de Wattyan , in possessione Chabia, ad praemissa contra annotatum Conuentum ad octauas festi Epiphaniarum Domini nostram in praesentiam legitime euocatum compereramus manifeste. Ad quas quidera octauasfcsti Beati Jacobi Apostolipraefatus Ladislaus,