Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

clesiae statuissent. Hac itaque relatione facta et per­cepta, cum ipse Dominus rex praescriptas recapti­uationem et statutionem ipsis Conuentui modo quo supra factas, coram dicta vniuersitate Nobilium , tribus vicibus, vt moris esset, promulgari fecisset, ibique Valentinus de Alba, in personis Nobilium Do­minae relictae, ac Alberti et Ladislai, filiorum Ge­orgy de Battyan, Michael de Were, in persona Jo­hannis dicti Payor, ciuis Ciuitatis Albensis, ipsis re­captiuationi et statutioni dictae possessionis Dios con­tradictionis velamine obuiassent. Quare idem fra­ter Benedictus Custos rationem praemissae contradi­ctoriae inhibitionis assignari postulasset per in cau­sam attractos praenotatos; quo percepto annotati Valentinus et Michael, pro ipsis in causam attra­ctis, cum procuratoriis literis Capituli Ecclesiae AI­bensis exsurgendo respondissent ex aduerso: Quod ipsi in personis dictorum dominae, Alberti et La­dislai ac Payor, pro eo fecissent prohibilionem prae­notatam , quia ipsa possessio seu praedium Dios ipsis vigore instrumentali pertineret, quae non tunc, sed in termino vlteriori per dictum Dominum regem ipsis dando, exhibere prompti fuissent et parati. Et quatn uis procurator ipsius Johannis Payor, cum suis lite­ralibus instrumentis promtus fuisset, tamen quiapro­curator memorati Ladislai, Alberti et Dominae prae­scripta instrumenta tunc non exhibuisset, pro eo his perceptis idem Dominus rex iudicans commir sisset eo modo: vt annotatus Johannes Payor sine onere, annotati vero in causam tracti, vel eorum legitimus procurator, vniuersa eorum literalia instru­menta, si quae super dicta possessione Dios habe­rcnt confecta, in octauis festi beati Michaelis Archan­geli tunc venturi, contra praelibatum Conucntum Tom. X. Vol. VII. 33

Next

/
Thumbnails
Contents