Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
emanatis et confectis, nobisque amicabiliter directis, iuxta earumdrm conlinentiam, vna cum Paulo de Sarol homine vestro, in dictis literis vestris proclamatoriis inter alios homines vestros conscriptos, nominatim expresso, nostrum hominem , videlicet discretum virum Mathiam Presbiterum, Capellanum nostrum, ad ea, quae in dictis literis vestris procuratoriis continentur , fidellter peragenda nostro pro testimonio transmisissemus fide dignum. Qui tandem exinde ad nos reuersi concorditer retulerunt: quod ipsi feria sexta, videlicet in festo beatae Margarethae Virginis proxime praeterito , pi imo in Ciuitate Albensi, secundo vero, videlicet feria quarta , scN licet in festo diuisionis Apostolorum, similiter proxime praeterito, in Chokakew, tertio autem et vltimo, videlicet feria quinta post dictum festum diuisionis Apostolorum in Adon, possessionibus videlicet sese consequentibus, tribus scilicet foris comprouincialibus, praefatos Nobilem Dominam relictam et Ladislaum, filium dicti Georgii, contra memoratum Conuentum Ecclesiae Cruciferorum , ad ea, quae in dictis literis vestris proclamatoriis continentur, responsurum ac de iudicio duarum marcarum vobis et parti, et vnius marcae ac centum et triginta trium denariorum parti aduersae satisfacturum ad octauas festi beali Jacobi Aposloli nunc venturi, in vestrae Magnificentiae praesentiam publice et manifeste, palam fecissent proclamari; insinuando ibidemiisdem, vt si venerint, et de dictis Judiciciis vobis et parti aduersae satisfecerint, bene quidem; alioquin non obstante ipsorum absentia et rebellione, finem debitLim et indilatuin facietis in causa praemissa, prout dictauerit ordo Juris. Datum sexto die