Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

festo Parcissceues dire vulnerarunt , euocatos rescribit. A. 1433. Magnifico Viro Domino Nicolao de Gara , re­gni Hungariae Palatino , et Judiei Comanorum , Do­mino et Amico eorum honorando Capitulum Eccle­siae Colocensis, amicitiam paralam cum honore. Ve­stia nouerit Magnificentia, quod cum nos omni cum reuerenlia, qua decuit, receptis literis Excellentis­simi Principis, Domini Sigismundi, Dci gratia Ro­manorum llegis senper Augusti, ac Ilungariae, Bo­hemiae , Dalmatiae, Croatiae etc. Regis, annuali­bus mediocri sigillo suo consignatis, pro Conuentu Ecclesiae Cruciferorum de Alba, ad inquisitiones, euocationes , prohibitiones, et ad omnia alia, quae talibus in processibus iuxta dicti regi Hungariae con­suetudinem de Jure fieri consueuerunt, facienda , eidem per anni circulum generaliter datis et gratiose concessis, nobisque praeceptorie transmissis, iuxta earumdem continentiam vna cum Georgio, filio Bar­tholomaei, de Werkefeldew, homine Regio inter alios homines regios in dictis Iiteris annualibus con­scriptos, nominaliter expresso, nostrum hominem, videlicet discretum virum , Dominum Franciscum, Chori praedietae Ecclesiae nostrae Praesbiterum, ad infrascriptam inquisitionem, et euocationem facien­dam, nostro pro testimonio transmisissemus, fide dignum. Qui tandem exinde ad nos reuersi nobis vniformiter retulerunt: Quod ipsi feria quarta pro­xima ante festum Pentecostes proxime praeteritum, in Comitatu Albensi simul procedendo, ab omnibus quibus decens et oportunum fuisset, nobilibus vide­licet et ignobilibus comprouincialibus dicti Comita­tus hominibus, palam et occulte diligenter inquiren­do, talem de infrascriptis sciuissent veritalem; Quo-

Next

/
Thumbnails
Contents