Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
Apost.olica scripta commitliraus et maiitlamus, quatenus vos veldno, aut vnus vestrum tle praemissis oinnibus et singulis, eorumque circumstantiis vniuersis auctoritate nostra vos diligentius inforrnetis, et si per informationem huiusmodi ita esse repereritis, dicto imperatoris in singulis ex eisdem monastenis quascunque idoneas, eciam quorumcunque ordinum existant, personas, et illos expresse professas, iuxta ipsorum monasteriorum facultates, et bona surrogandi, et adducendi , aucloritate nostra licentiam concedatis. Et insuper ad illa ex dictis monasteriis, de quibus dicio Imperatori visum fuerit, personaliter accedentes, et habentes prae oculis solum Deum , illa eorumque personas , auctoritate nostra, quotiens opportunum fuerit, tam in capite, quam in membris visitetis, iuxta ordinum et monasteriorum huiusmodi regularia institula, ac omnia et singula, que inibi correctionis seu reformationis officio indigere noueritis , eadem auctoritate corrigatis, et etiam reformetis; contradictores per censuram Ecclesiasticam , appellatione posthabita , compescendo. Nos enirn vobis monasteria et personas predicta , tam in capite, quam in membris, vt praemittitur, visitandi, ac que secundum Deum et instituta huiusmodi reformanda, nec non corrigenda, repereritis, reformandi et corrigendi, nec non contradictores quoslibet et rebelles per censuram Ecclesiasticam et alia iuris remedia appellatione posthabita compescendi, aliaque faciendi , statuendi, ordinandi, et exequendi, que in premissis ctcii ca ea pro religionis obseruantia , diuini cultus augmento , ac ipsorum monasteriorum statu prospero profutura videritis, plenam et liberam auctoritale ajiostolica licenciam tenore presentium elargimur, non obstantibus con-