Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

ad id requisitorum, singulis annis sales ad trecen­tos florenos auri se extendentes, de Cameris sa'ium nostrorum , daii deberent et administrari; quae qui­dem nostra dispositio per cerla tempora in suo vigo­- re fuit obseruata; tamen tandem , cum quilibet flo­renus auri Hungaricalis in totoregno nostro Hunga­riae cursum pro ducentis denariis cutn moneta no­stra Filer vocata habuisset, seu duos florenos per centum de moneta iam nominata habuisset, Came­rariis salium nostrorum, qui supcr solutione prae­narratae nostrae dispositionis a nobismandata habuis­sent, dictis fratribus heremitis sales ad valorem sex centorum florenorum per centum dictae nostrae mo­netae Filer vocatae, continuis temporibus assignas­sent. Nunc autem , vti ex significatione praefatoruin Fratrum Heremilarum nobis facta, salis displicenter intelleximus, Vos ipsis Fratribus Heremilis iuxta praetactain nostram disposilionein , sales non ad va,­lorem dictorum trecentoruin florenorum auri aul sexcentorum florenorum per centum dictae nostrae monetae Filer, se extendent. sed tantum ad valo­rem sexcentorum per centum monetae nostrae Quar­tinus appellatae, eisdem fratribus heremitis soluere et assignare consueuissetis; in his praemissam nostram dispositionem in tantum, et adeo diminuentes, vt ex hiusmodi vestra solutione et salium assignatione ipsis Fratribus heremitis, annuatim vix sexaginta flo­reni auri prouenirent. Verum cum nos huiusmodi pium opusseu Eleemosynariam nostramdispositionem in nullo immutari seu diminui velimus, quin potius in hoc statu et primaeua nostra ordinatione inuaria­biliter teneri et obseruari modis omnibus intendamus, Fidelitati igitur Vestrae ex certa nostra scientia di­striclissime praecipimus et mandamus, aliud habere

Next

/
Thumbnails
Contents