Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

et niliilominus eidera sti ictiori regio sub eJicto se­riose praecipimus, quatenus statim, receptis prae­sentibus, plures gentes, quas poteritis, et ad minus tanturn centum equitum , loco illarum gentium cen­tum lanceatorum, quas in patriam fori Julii per vos destinari petiueramus et maudaueramus, non in ipsam patriam fori Julii, sed directe huc ad nos, in vestris propriis expensis deslinare velitis et debealis, dispo­nentes cum e*fectu , quod huiusmodi vestrae gentes per lotum mensem Aprilis, proxime affutu­rum , hic apud nos constituantur. Quod si feceritis, sicut nec dubilamus, extunc, Deo nobis au\iliante, in cuuctis nosti is hic agendis, prosperabimur i nd u— bitanter, et contra quoscunque nostros hostes feli­citer reportabimus triumphum. Si vero hanc nostram petionem facere recusaueritis, quod absit, extunc verisimiliter timendum est, ne propter non venien­liam et defectum genlium praemissarum, nos cum filiis Baronum nostrorum , nobilibus ac ceteris, hic nobiscum mauentibus, confusionem , periculum, et grandem ruinam subeamus, et honor, multis labo­ribus a nobis conquisitus, in ignominiam conuerta­tur. Scripsimus autem in hac materia pro succuisu, nobis exhibendo celeriler, eliam ceteris fidelibus nostris, scilicet Baronibus, Nobilibus regni nostri, de quibus omnibus, sicut et de vobis indubiam fi­dem gcrimus, quod non relinquent nos secundum nostra petita sine celeri succursu; id praesertim at­tento, quod tota nostra actio et operatio a tempore, quo ipsum regnum noslrum exiuimus, specialiter semper facla fuerit pro recuperatione Dalma­tiae, et aliarum alienatarum terrarum, ac omnimo­da vtilitate et perutili profectu regni nostri praeno­tati. Promittimus autem vobis , quod si ia hoc no-

Next

/
Thumbnails
Contents