Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
schismatico, seu alio quolibet, communionem Catliolicae lidei non Iiabente, aut cura aliquo alio praefatae Ecclesiae inimico vel rebelli, seu eidem manifeste suspecto, vnionem quamlibet, parentelam, aut confederationem inibit; sed tam vestram, quam successorum vestrorum personas, honorem et statum, manutenebit, et defendet ac conseruabit, contra omnes homines, cuiuscunque existerent praeeminentiae, dignitatis aut status. 2.) Eidem adiicientes iuramento, quod eadem Maiestas manutenebit semper atque seruabit priuilegia omnia, per praedecessores suos , reges et imperatores Romanos , praefatae Romanae Ecciesiae, ac aliis quibuslibet Ecclesiis, quocunque concessa tempore, et continentiae cuiuscunque ipsaque omnia, et specialiter ac praecipue per praeclarae memoriae Constantinum , Carolum, Henricum, Ottonem IV. Fridericum II. atque Rudolphum, praedecessores ipsius, praesertim super concessione , recognilione , aduocatione , quitatione, ac libera admissione terrarum et prouinciarum Romanae Ecclesiae, vbilibet posilarum, quarum etiam multas nominatim expressit , sedi Apostolicae , Romanisque Pontificibus sub quocunque tenore concessa, recognoscet, confirmabit, et ex certa scientia innouabit, ac eliam de nouo concedet, et terras ipsas atque prouincias recognoscet ad ius et proprietatem ipsius Ecclesiae plenissime pertinere , easque nihilominus ex abundanti de nouo Ecclesiae praefatae donabit, ac etiam de nouo concedet ; sub praedicto se obligans iuramento , quod ipsas vel aliquam ipsarum partem nullo vnquam tempore occupabit, seu, quantum in eo erit, occupari permittet, possessiones aut semitas habebit, seu quomodolibet possidebit; nec