Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

brechen, Zathmar, Wary, Zaaz et Munkacz voca­tis, nunc et pro tempore constitutis, praesentium noticiam habituris , salutem et giatiam. Nostrae cel­situdinis veniens in conspectum fidelis noster, pro­uidus Nicolaus Jaur, Judex nostre Ciuitatis Bartpha vocate, in sua ac ceterorum ciuium , hospitum po­pulorum, ac totius communitatis ac prefate ciuita­tis nostre in personis, Maiestati nostrae exposuit gra­ui cum querela: quod quamuis ipsi quilibet eorum tam in personis, quam in quibuslibet eorum rebus, et bonis mercimonialibus et venalibus aliis vniuersis, per diuos reges Hung., nostros videlicet Predecesso­res, et etiam per nostram Maiestatem, ab omni et qualibet tributaria solutione ab eorum personis, mer­cibus quoque et bonis atque rebus, tam in nostris regalibus, quam aliorum quorumuis Regnicolarum nostrorum tnbutis, et loco tributorum facienda, sint et existant penitus et in toto graciose exempti et li­berati, super talismodi quoque graciosa exemptione et liberacione ipsorum Regum , nostrorum Predeces­sorum, atque nostras, nostrisque temporibus pro se emanatas habeant literas vigorosas etefficaces, pre­misse quoque eorum liiere exemptionales et gratiose, sed et Tue, videlicet Despoti, super donacionibu9 praefatorum tributorum tuorum per nostram Maie­statem pro le factis confecte et emanate, coram no­bis ac Prelatis et Baronibus nostris producte , et ex­hibite, per Nos et eosdem Prelatos, et Barories no­stros prefate litere eorum exemptionales in eorum datis predictarum literarum tuarum super do­nacionibus predictorum tributorum tuoruin pro Te factis emanatarum datas, et emanaciones in Magno temporis spacio antecedere, et prius quam ipsas

Next

/
Thumbnails
Contents