Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

sensionis et gratiae vsque tempus praemissum, pro­ut nos habemus, et habere volumus, ita et vos ha­beatis supportatos et exoneratos. Praesentes denique post earum lecturam reddi iubemus presentanti. I)a­tum Ferrariae in festo exaltationis S. Crucis. Anno Dotnini MCDXXXIIl. regnorum nostrorum anno Hungariae etc. XLVII. Romanorum XXIII. Bohe­miae XIV. Imperii vero primo." Ex authographo Ciuitatis Kesmark. CXCII. Idem Sigismundus libertates Ciuium Kezmarkiensium, literalibus ipso­rum instrumentis per Hussitas alienatis , restabilit. A. 1433. Nos Sigismundus Dei gratia Romanorum Impe­rator semper Augustus, ac Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae etc. Rex. Memoriae commen­damus tenore praesentium significantes quibus expe­dit vniuersis: quod fidelis noster Gregorius, filius Petri, Juratus Ciuis Ciuitatis nostrae Kesmark voca­tae, terrae nostrae Scepusiensis, nominibus ct in personis fidelium nostrorum Judicis et Juratorum ce­terorumque vniuersorum Ciuium, hospitum, et in­colarum ac totius communitatis eiusdem Ciuitatis no­strae Kesmark lamentabiliter nostrae palefecit Maie­stati, quod dum quidam perfidissimi Hussitae ac Haeretici Bohemi, praetactas terras et partes nostras Scepusienses hostiliter subintrantes et easdem non modica sui parte desolantes, praefata Ciuitate nostra Kesmark obtenta, magnam ipsius Ciuitatis no^trae partem ignis voragine consumpsissent, tunc per eos­dem Hussitas haereticos nedum vniuersae aliae res et bona, praenarratorum Ciuium et hospitum et inco­larum, antelatae Ciuitatis Kesmark ablatae et aspor­tatae, sed et omnes litterae, iuraque et quaelibet

Next

/
Thumbnails
Contents