Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

stri Hodnogio Bosu. Centuriones vero Nuhu, Bayr, Belehe, Kelenin" §. 138. Lucas Bihariensis Hod­nogio (mox princeps exercitus appellatus) 208. „Lucas princeps exercitus castri Bihor, Forcas, U­ros, Biho, Tegek centuriones." 209. Rex Belaait A. 1262. Quod Joannes, filius Ramzolan, noster Ca­stellanus de castro Thurocz, cum in ipso castro Thurocz tempore guerrae nobis fideliter seruiuit; ipsum castrum ab insidiis inimicorum fideliter con­seruando" (terram quatuor aratrorum, nomine Char­nakow eidem donat) etc. A Jurisdictione Comitatus exempti 1.) A iurisdictione , quam illustrauimus , Comi­tatus tam ciuili quam militari exemti fuerant po­puli ecclesiarum: „Praediales seu Nobiles Ecclesiae Colocensis, nostrae Maiestatis accedentes in prae­sentiam, suis et aliorum Praedialium eiusdem Eccle­siae nominibus facunde declararunt: Quod quam­quam ipsi atempore SS. Stephani regis — — semper certis et limitatis libertatibus et praero­gatiuis vsi fuissent atque freti; tamen nonnulli — ipsos quoque inter simplices populos molirentur no­minare. — Nos vero — volcntes cunctos vtilium vo­torum effectibus satiari, — praefatos Praediales seu Nobiles Ecclesiae Colocensis in omnibus et singulis antiquis eorum bonis et iustis libertatibus confirma­mus — ab ipsius lucri Camerae dicatione, solutione et onere omnifario, liberamus ; concedimus, vt a modo , vt antea, in cunctis locis, et causis, atque casibus ad instar Nobilium regni nostri in iuramento acceptari debeant •— similiter ad inquisitiones, euo­cationes, statutiones et ad omnia alia similia — tan-

Next

/
Thumbnails
Contents