Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

rint vel operam dederint, maledictionem et indigna­tionem Dei omnipotenlis, B. Virginis Mariae, Bea­torum Apostolorum Petri et Pauli, et totius coelestis curiae, nec non excommunicalionem Summi Ponti­ficis eo facto incurrant. Proliibentes autem, nulli fratrum, aut nepotum, haeredumque eorum, hanc donationem liceat violare , frangere in perpetuum, seu quomodolibet impedire, cum et ex eorum vo­luntate et consensu processerit. Vt autem praefata do­natio nostra perpetuum robur et firmitatem obtine­at, praesens instrumentum fecimus, mandauimusque sub appensione maioris sigilli nostri roborandum. Datum et actum in castro noslro Novi. VII. Aprilis. Anno MCDXXXI. Indictione IX. <C Apud Farlati 111}. S. Tomo IV. p. 101—2. CLXIV. Comitatus Tolnensis sedriam celebrat. A. 1431. Nos Danch de Zerdahely, et Johannes Kun Vi­ce Comites, nec non Nicolaus filius Johannis de Weegfalu, Johannes de Abeel, Ladislaus de Uzd, et Nicolaus de Wezned, Judices Nobilium Comita­tus Tolnensis, memoriae commendamus, quod nobis feria secunda proxima post festum Sancti Ge­orgii Martyris, cum nonnullis dicti Comitatus No­bilibus, pro faciendo moderaliuo Judicio causanti­bus, in sede nostra Judiciaria sedentibus, honorabi­lis ac religiosus vir, Magister Thomas Crucifer do­mus hospitalis beati regis Stephani de Alba, in sua et conuentus loci eiusdem personis, Johannem, fili­umJacobi, de Zakadath, coram nobis personaliter repertum, et alios quoslibet tamquam absentes, ab occupatione et detentione portionis possessionariae eorum in possessione Gerenas vocuta, habitae, prae-

Next

/
Thumbnails
Contents