Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

vel teguminum funndare audeat quouis modo:Caete­rum si supra praefatum molendinum in eadem aqua, et ambitu, vel comprehensione obstaculi eiusdem Mo­lendini locus piscine foret aptus, et conueniens, simi­liter ipsis exstruendi tribuimus facultatem, praeter tamen agrorum arabilium nolabile nocumentum. In cuius rei Testimonium sigillum nostrum proprium de certa nostra scientia praesentibus est appensum. Da­tum et actum Bolondocz feria sexta in Vigilia Epi­phaniarum Anno Domini 1431. L. S. Ex copia Processui Urbariali Vag-Ujlielyiensi annexa descri­psit et communicauit Georgius Gyurikovits. CLXIII. Martinus de Frangepanibus Ecclesiam B. M. V. ad castrum suum Tersat pie fundat, ac liberaliter dotat. A. 1431. Nos Martinus de Frangepanibus, diuina misera­tione Segnae, Vegliae, Modrusiaeque Comes, vni­uersis, ad quorum manus peruenerint, Christi fide­libus, praesentes literas inspecturis, ad praesentium et futurorum notitiam, et perpetuam rei memoriam, significamus, quibus expedit, omnibus: quod Nos diuina gratia existentes in bona sanitate mentis nostrae vna cum consorte nostra carissima, Do­mina Vrsia Comitissa, considerantesque, quod so­bole de vtero nostro careamus , quam possessionum nostrarum rellnqueremus haeredem; elegimus pleno affectu, animo deliberato, ac tota volunlate habere sub Deo Patre et Christo eius filio, Dominam glo­riosam Virginem Mariam pro nostra herede, et no­strorum Patrona et Dna, ipsamque specialiter ele­gisse, eidemque nos tota deuotione adstringi. Sed, quia affectus gloriam recipit; ad laudem omnipoten­tis Dei et B. M. V. honorem, et Christiani populi

Next

/
Thumbnails
Contents