Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

biis dictorum Domini Pracpositi et Capitulorum, ac­cedendo , omnia praemissa et quaeuis praemissorum singula, iuxta nostram Judiciariam Commissionem antedictam, et dictarum literarum nostrarum adiudi­catoriarum continentiam facerent, perficerent et exe­querentur, variatione sine omni, omnimodo prae­notato, et post haec omnium praemissorum seriem, vt fieret expediens, ad octauas festi Eeati Michaelis, similiter tunc venturi, dicto Domino nostro re­gi fideliter rescriberet Capitulum Albense praenota­lum. Tandem ipsis octauis festi Beati Michaelis Ar­changeli instantibus, praefatus Dominus Gregorius Decanus, pro iam fato Capitulo Ecclesiae Vesprimi­en. cum procuratoriis literis eiusdem nostram veniens in praesentiam, literas memorati capituli Albensis super praemissis, dicto Domino nostro regi rescri­ptionales, nobis praesentauit, hunc tenorem conti­nentes: Serenissimo Principi Domino Si­gismundo (v. supra). Quibus quidem praesenta­tis, quia ex serie earumdem praescripti regius et an­notati Capituli Albensis homines termino in praefi­xo ad faciem dictae possessionis Nagy Pechel, et per consequens antefatarum sex sessionum, seu Cu­riarum Jobagyonalium in eadem habitarum, vicinis et commetaneis eiusdem vniuersis inibi legitime con­uocatis et praesentibus accedendo, easdem sex ses­siones seu curiasf ioabagyonales, cum praescriptis omnibus vtililat&us et pertinentiis quibuslibet vide­licet terris arabilibus , cultis et incultis , syluis ne­moribus , pratis, seu foenetis, nec non montibus vi­nearum et eorumdem prouentibus iuxta modum praenarratum, sub metis praemissis, iuxta praescri­ptam nostram iudiciariam commissionem , eidem Ca­pilulo Yesprimiensi, contradictione praefatorum Do-

Next

/
Thumbnails
Contents