Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
quatn traliere eius et tuam patriam in ruinam , et exponere animam tuam periculo perditionis aeternae. Certi euim sumus, quia notissima est nobis clementia eius et liberalitas, prudentiaque, quocl ab eo poteris statum ijnpetrare, quem voles. Quem , vt assequaris, offerimus tibi procurationem , et intercessionem nostram apud praefatum Regem, quem nostri reuerentia, et pietas tui, inclinabit ad misericordiam, et ad omnem amplissimam gratiarn , erga le fratrem suum , qui etiam contra liostes vti moderatione,mansuetudine, etliberalitate consueuit. Quare fdi dilecle, velis exaudire vocem nostram de longinquo, salubriter consulentem statui et honori tuo et obtemperare mandatis nostris, quae tibi ad saluandam animam tuam ex Apostolica sede sub poena etiam excommunicationis et diuinae indignationis iniungimus. Datum Romae apud sanctos Apostolos VI. Calend. Februar. Pontificatus nostri Anno XIV." Indidem. CXXXIX. Martinus V. PP. Sigismundum R. H. adTVladislaum e captiuitate Stryegellonis , Lithvaniae principis , liberandum , modis omnibus adhortatur. A. 1431. Martinus Episcopus, Seruus Seruorum Dei, dilecto filio Sigismundo, lilustri Romanorum et Hungariae elc. Regi, salutem et benedictionem Apostolicam — Nuper audiuimus, quod cbarissimus in Christo filius nosler Wladislaus, Poloniae Rex, illustris, in Lituania detinetur. Quae nouiias attentata contra regem displicet nobis plurimum, et etiam Serenitati tuae debet esse molesta. Veremur enim, ne exinde sequantur bellorum incendia cum strage fidelium et eifusione sanguinis Christiani. Dubilamus etiam,