Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
frui, et gaudere valeant atque possiut. — — ipsi et eorum quilibet, cunctaque ipsorura posteritas, eisdem gratiis, honoribus, et libertatibus, quibus caeteri Proceres, Nobiles et Clientes Regni nostri Armis huiusmodi. vtentes quomodolibet freti sunt et gauisi, gaudeant et perfruantnr, ac de tanto singularis et specialis gratiae antidoto exultent, tantoque arapliori studio ad Honorera Regalis Dignitatis eorura in antea solidetur intentio , quanto se largiori fauore Regio praeuentos conspiciunt et raunere gratiarum. In cuius rei memoriam perpetuam praesentes litteras nostras secreto sigillo nostro, quo vt Rex Hungariae vtimur, in pendenti communitas praefato Gregorio et aliis praescriptis duximus concedendas. Datum in Felkyrchen Sabbatho proximo post festum Beati Lucae Euangelislae. Anno Domini Millesimo quadringentesimo tricesimo primo Regnorum nostrorum Anno Hungariae etc. XLV o, RomanorumXXII-o, et Bobemiae XII-o. In originalibus litteris Armalibus sigillum pendens fuit auulsum, adest tamen zona sericea e fdis caeruleis et condam rubescentibus contorta. Insigne constat ex scuto inferne rotundo, caeruleo, in quo depicta visitur humana figura penes vmbilicum abscissa, truncus corporis, cuius infimus seu praescissus margo flava corona exornatus est, veste rubra indutus , collum nudum album, facies aeque alba, caput corona flaua redimitum , ex auribus prominent duo flaua cornua cervina, quorum singulum e sex antennis constat. Scuto incubat cassis, huic supereminet figura humana supradescriptae simillima imo identica; foeminam , vt apparet, praeferens. Lemnisci^sunt coerulei et flaui. Desumsit ex originali Posonii die 4-a Maii 1823. Georgius Gyuriko.vits.