Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

nique vero dictae partes promiserunt, altera alteri, praedicta omnia et singula bona fide, et sincere, ac realiter obsertiare, nec aliqua occasione, aut quo­uis modo coutrafacere , nec venire. Quae omnia et singula suprascripta praefali Domini procuratores, modisdictis et norninibus, congrue conferendo, pro­miserunt et promittunt sub obl igatione praefatorum Dominorum Regis, et Ducis, Baronumque suorum praesentium, et futurorum sibi vicissim, etmihi Do­natO JNotario infrascripto, Personae Publicae, et Officio publico stipulanti et recipienti nomine eorum­dem, Domini regis et Ducis singula singulis congrue referendo, et omnium, quoruin interest, et inter­erit, atqne iurauerunt etiurant ad sancta Dei Euan­gelia manibus corporaliter tactis sacrosanctis Scri­pturis, in animas ipsorum Regis et Ducis, in mani­biis Reuerendi Patris , Domini Abbatis iVionasterii sancti Ambrosii Mediolani recipientis, nomine suo, nominibus Regio et Ducali facere, attendere , ad­implere, et efficaciter obseruare, pro posse, recte, fideliter et sincere, >et nullo vnquam tempore per se se, aut per submissam personam, directe, aut per indirectum, de iure vel de facto , aut vllo quae­sito , vel querendo colore , contra facere, vel veni­re, renunciantes exceptioni non factarum dictarum Conuentionum sub iuramento seu iuramentis vt su­pra , et non celebrati huiusmodi Contractus, et prae­diclorum et infradictorum , non sicactorum, omni­que probationi et defensioni in contrarium. Et vt veritas praemissorum felicioribus alis euolet, altius extollatur, omnia praemissa etiam acta fuerunt in praesentia et conspectu, auditu, et intellectu clarissi­morum Dorninorum de Consilio praefati Domini Du­cis nec non plurium praefatorum Nobilium , et Gra-

Next

/
Thumbnails
Contents