Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
ipse non cognoscat, se, aut ipsara ecclesiara, alicui vestrum, premissorura occasione , in aliquo obligari. Si tamen superinde tibi aduersus ipsura Arcliiepiscopum aut Ecclesiam eiusdem praedictam omnino Jus competere pretenderes, ipse Archiepiscopus in dicta responsione paratum se obtulerit, iuxta iibertates principum Sacri Romani Imperii corara suis consiliariis stare Juri; verum sicut accepimus, post eandem responsionem tibi, vt praemittitur racionabiliter factam nonnulii iniquitatis actores, qui, vt asserunt, tui familiares existunt, coassumptis sibi certis proditoriis complicibus, vicedomino in Lejbnicz et quibusdam aliis praefati Archiepiepiscopi Castellanis ac Nobilibus, clandestinas posuerunt insidias, attemptantesillos in Marchia Stirie inuadere, comprehendere, atque captiuos tibi adducere. Et ad hec nepharia perpetranda per te destinati fuerint; dicentes etiam expresse, talia fecisse ex eo, quia tu contra dictum Archiepiscopum et Ecclesiam Salczburgensem ex parte supradicli Marsilii habeas actiones, que quidem nefanda gesta, si taliter se habeant, animum nostrum contra te ad grauem indignacionera non immerito poterunt commouere, et eo araplius, quo talia acta sunt contra Ecclesiam , et personam , quas dudum cum omnibus suis dominiis et bonis sub specialem nostram protectionem suscepimus, et prout notorium est, semper sumus singularibus gratiiset fauoribus prosecuti. Quapropter fidelitatem tuam requirimus et monemus , libique serioso nostro regio sub praecepto districte mandamus, quatenus prelibatum Archiepiscopum et eius ecclesiam nec nonhomines, terras, dominia , et bona quaecunque nullatenus inuadas, turbes, seu molestes, perte vel alium, seu alios directe vel indirecte, pu-